Sibille Latine




Judicii signum tellus sudore madescet

Et celo rex adveniet per secla futurus
Scilicet in carne presens ut judicet orbem

Unde Deum cernent incredulus atque fidelis
Celsum cum sanctis cui jam termino in ipso

Sic anime cum carne aderunt quas judicet ipse
Cum jacet incultus densis in vepribus orbis

Reicient simulacra viri cunctam quoque gazam
Exuret terras ignis portumque polumque

Inquirens tetri portas esfringet averni
Sanctorum sed enim cuncte lux libera carni

Tradentur fontes eternaque flamma cremabit
Occultos actus retegens, tunc quisque loquctur

Secreta atque Deus reserabit pectora luci
Tunc erit et luctus stridebunt dentibus omnes

Eripitur solis jubar et choris interit astris
Solvetur celum lunaris splendor obibit

Deiicet colles valles extollat abimo
Non erit in rebus hominum sublime vel altum

Tum equantur campis montes et cerula ponti
Omnia cessabunt tellus confracta peribit

Sic pariter fontes torrentur fluminaque igni
Et tuba tunc sonitum tristem demittet ab alto

Orbe gemens facinus miserum variosque labores
Tartareumque chos monstrabit terra dehiscens

Et coram hic domino reges sistentur ad unum
Decidet et celo ignis et sulphuris amnis.


( De Civitate Dei, lib. XVIII, cap. 23. )






Back to previous
Back to prophetiae sibyllarum
Back to mnemosyne special
Back to index.htm